HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXXVII: De variis opinionibus historiae

#Joan. II#Matth. IV#Marc. I

Hucusque idem est ordo historiae evangelicae apud omnes. Deinceps variae ordinantur, usque ad incarcerationem Joannis. Quidam dicunt, quod circa proximum pascha post baptismum, convertit Dominus aquam in vinum, ideo quia Joannes, consequenter post hoc miraculum, narrat eum ascendisse in Hierusalem, et ejecisse ementes, et vendentes de templo, quod nunquam ab eo factum dicunt, nisi in pascha. Sed eis obviat Ecclesiae consuetudo, quae in Epiphania factum esse tenet, quotannis solemnizando memorat. Fuerunt etiam qui dicerent, quod eadem die, qua baptizatus est, fecerit hoc miraculum. Sed Matthaeus ait: Tunc Jesus ductus est in desertum, et Marcus: Statim expulit Jesum Spiritus in desertum. Habet enim Ecclesia, quod eadem die, sed revolutis annis haec tria facta sunt. Adventus magorum tredecima die primi anni; baptismus eadem die tricesimi anni, vel tricesimi primi anni; mutatio aquae eadem die revoluto anno. Unde Maximus episcopus in sermone, qui sic incipit: Cum plura nobis, fratres, etc. Sic ait: Sicut posteritati suae fidelis mandavit antiquitas, hodie Salvator a Chaldaeis adoratus est, hodie fluenta Jordanis benedictione proprii baptismatis consecravit, hodie invitatus ad nuptias aquas vertit in vinum. Unde et in antiquioribus libris dies Epiphaniorum, id est plurium illustrationum Christi. Epiphania enim illustrationem sonat. Has tres tamen manifestationes propriis quidam nominibus distinguunt, epiphaniam vocantes eam illustrationem, quae facta est per stellam, quasi de sursum factam; theophaniam eam, quae in baptismo, quasi a Deo id est a Patre factam; Bethaniam eam, quae in nuptiis, quasi in domo factam. Beth enim domus sonat. Verumtamen adhuc restat inter summos et catholicos doctores de ordine historiae duplex opinio. Quidam enim scribentes unum ex quatuor, imitantes Ammonium Alexandrinum, Eusebium Caesariensem, Theophilum, qui septimus a Petro sedit Antiochiae, qui dicunt Dominum post jejunium aperte praedicasse, discipulos congregasse, et sermonem in monte factum, ante vini miraculum, quia legunt Dominum, et discipulos ejus invitatos ad nuptias. Communior autem et veracior opinio est, Dominum post illud miraculum discipulos vocasse occulte, et occulte praedicasse, usque ad Joannis incarcerationem, sed post publice, et hunc ordinem prosequemur, sine alterius ordinis praejudicio.